

Liber Numeri*
Caput 26: Versus 55
Ut sors terram.Per sortem praecipitur dividi haereditas, sed video ipsummet Moysen cui ista mandantur, non sorte dividere haereditatem Ruben, Gad, et dimidiae tribui Manasse[Josue 15.]: Jesus quoque Nave, extra sortem dat haereditatem tribui Judae et Caleb et tribui Ephraim, et dimidiae tribui Manasse. In caeteris sors mittitur: unde puto, quod in coelesti haereditate aliqui non venient ad sortem, neque cum caeteris[quamvis sancti sint]numerabuntur, sed erit egregia eorum haereditas, sicut fuit Caleb, et tribui Judae, et Jesu filio Nave. Sicut enim cum adepta victoria dividuntur spolia, egregii bellatores cum caeteris non ducuntur ad sortem, sed optima quaeque virtutum merito percipiunt, caeteri sorte utuntur jure victoriae: ita videtur mihi Christus Dominus meus facturus. Illis enim praecipuos et sublimes decernet honores, quorum facta magnifica et sublimes cognoscit virtutes, unde ait:Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic et isti mecum sint.[Joan. 17.]. Et alibi,Sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus,etc.[Matth. 19.]. Et alibi,Sicut tu in me, Pater, et ego in te, ita et isti in nobis unum sint[Joan. 17.]. Haec omnia non sorte descendunt, sed dilectionis praerogativa.